- CYANEUS
- I.CYANEUSGraece κυάνεος, caeruleus Latine redditur. Certe Graeci οὐρανοειδὲς χρῶμα exponunt, qui color aerinus dilutior est et exstinctior, quam purpura nigra, de qua alii vocem exponunt. Unde et Solinus caerulum nitorem in hyacincho vocat, purpuram diluriorem. Interim, uti in omni colore gradus sunt, sie τὸ κυάνεον κατακορὲς, cyaneum valde saturum, purpurae nigrae proximat, Hinc κυάνεον Graeci non rato ἀντὶ τȏυ μέλανος, pro nigro, ponunt. Sic Dionysius Periegetes de Indis, corpus eos cyaneum habere ait:Τῷ γαίης ναίεται μὲν ὑπὸ χρόα κυανέουσιΘεςπέσιον λιπόωντες ----Et Plinius cyaneas sapphiros abiis distinguens, quae caeruleae sunt cum purpura, τὰς κατακόρως κυανιζούσας intelligit, Theophrasto μέλανας dictas. Alias κυάνεον et πορφύρεον Graeci saepe confundunt et alterum pro altero ponunt, ut de Cyano flore infra videbimus, vide Salmasium ad Solinum p. 231. et seqq. Nomen colori a Cyano gemma, de qua iam; addam prius apud Veter. vestibus cyaneis, mollitiei signo et fuscis, totam familiam, praesertim matres et sorores luxisse funera infantum grandiorum natu, quorum corpopora integra sarcophagô condi solebant; ex Th. Bartholino, de Puerperio Veterum.II.CYANEUSPlin. l. 6. c. 4. Cyanos, qui et Glaucus, Cicabo Nigro, magnus Colchorum amnis, ex montibus Coraxicis in Phasidem influens. Ferrarius.III.CYANEUSvulgo Siagne, amnis Galliae, torrens ac piscosus inter Neapolim la Napole, prius Avenionetum dictam, et Canoas Canes, olim castellum Marcellinum, quae duo maritima sunt castella ad sinum maris, inter Caput rubeum et Cap. Galupe interceptum. Hadr. Valesius Notit. Gall. in voce Lerinus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.